Epistola ad Ephesios*

Caput 3: Versus 9

Absconditi a saeculis.In mundo absconditae sunt causae rationabiles omnium rerum, quae naturaliter fiunt, sicut absconditus fuit Levi in lumbis Abrahae, quando decimatus est. In Deo autem absconditae sunt causae eorum quae per gratiam fiunt, sive eorum quae ad hoc significandum mirabiliter et non naturaliter fiunt, quae ministrantibus angelis facta sunt.In Deo.Habet enim Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet, non illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed eo quo illas administrat ut voluerit, quas, ut voluit, condidit. Ibi est et gratia per quam salvi fiunt peccatores. Non enim per naturam vitio depravatam, sed per Dei gratiam homo restauratur.
(* Traductions européennes)